Deuteronomy 16

Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiae, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebraeorum qui apud eos nisan apud Graecos quoque , apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Allegorice. Nos quoque de Aegypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitae ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Aegypto, ad terram promissionis veniamus. AUG., quaest. 24. Boves addit, cum de ove tantum praeceperit, quam jussit accipi ex ovibus et haedis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judaei dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quae diebus azymorum sunt immolanda? Corruptam doctrinam vel veterem conversationem, unde: etc. I Cor. 5.. Toto tempore praesentis vitae. Sicut illi septem diebus azyma comedebant, sic nos pure et simpliciter septem diebus hujus vitae conversemur, quibus quotidie agnus occiditur, et pascha celebratur, si innovati nihil ex veteri corruptione retinemus. Quid enim est aliud fermentum, quam naturae corruptio? Fermentatum enim recedit a naturali dulcedine, et corrumpitur adulterino rancore. etc. I Cor. 5., quasi: relinquite veterem hominem, et induite novum. In hac vita omnia sacramenta Dominicae incarnationis perscrutanda, et cuncta praecepta ejus implenda sunt Ephes. 4., antequam mane, id est finis saeculi, adveniat. In una domo agnus paschalis editur, et in uno loco phase immolatur, id est in catholica Ecclesia: extra illam non recte pascha celebratur. Vetat celebrare mysteria Christi in conventiculis haereticorum. Novissima aetate mundi, quando verus Sol in passione occubuit, et Aegyptiacam captivitatem solvit, cum pascha nostrum immolatus est Christus. Peracto servitio Domini mane resurrectionis transibimus in aeterna tabernacula, ut quiescamus ab omni labore, laetantes de percepta retributione. Aeterna requie, quam septenarius significat: propter sabbatum ubi nullus labor, nulla operandi ratio. In Levitico plenius. AUG., quaest. 25. etc. Si ab universo populo haec Pentecoste jussa est observari, nunquid omnes credendum est uno die falcem jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo. Illa vero una est quae computatur ab immolatione paschae usque in diem datae legis in Sina. Nos quoque celebramus Pentecosten, id est, adventum Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo scripta est lex in tabulis. . Qui ut tabernaculo, praesenti mundo utitur, festivitatem agere, et laetari in eo potest, propter futuri exspectationem: I Cor. 5.. Consummata perfectione omnium bonorum et multarum collectione virtutum, laetandum et exsultandum esse cum amicis significat. Cum exsultabit quisque de percepta retributione qui hic largus fuerit in munere, tunc vere tabernaculorum solemnitas agetur, non mutabilium scilicet, sed aeternorum, unde: Luc. 16.. . Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quaeque a nobis exigit Deus Exod. 23, XXXIV; Eccli. 35.. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti aeternae mercedis respectu tempore praesentis vitae bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus. Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant. . Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Isa. 5.. GREG., lib. X Moral., cap. 19. Injuste quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiae non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur, et justitiam quam praetendit, vendere non veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiae ipsam justitiam quaerere: etc. Prov. 14.. Et: Luc. 16.. Occasionem idololatriae amputat. Solebant enim gentes immolare, et in delubris statuas adorare. ISID. Nemus, frondentes arbores infructuosae, etc., usque ad nec permittit fictionem falsitatis vel erroris veritati catholicae sociare. .
Copyright information for VulgGlossa